Generalia

Login
CMSimple

Generalia

Institutoria Sedes Catholica Tartuensis constat et pueritiae Ludo et Paedagogio usque ad nonam classem. Haec Sedes et ea altera studiorum et recreandi causa in colle Iacobeo instituta in civitate Tartuensi, in meridianis Estoniae, sitae sunt. Cuius vero utriusque Sedis, altera non solum classes a quinta ad nonam, verum etiam Iacobeam Sedem excipit, domicilio sibi constituto in moenibus sanctae Agathae nunc dicatis ad quadragesimum primum (XLI) Iacobeae viae. Altera vero pueritiae Ludum et classes a prima usque ad quartam excipiens, constituit sibi domicilium in moenibus sancti Iosephi ad tertium Vallis viae.

Memoria rerum. Anno millesimo nongentesimo trigesimo octavo (MCMXXXVIII) sanctimoniales ordinis sancti Francisci Catholicum pueritiae Ludum condiderunt et domum divae Agathae, quae nunc est, emerunt. Anno millesimo nongentesimo quadragesimo (MCMXL) munere pro puerulis misso nihilominus Dorpati Sovieticae confederationis temporibus ea quae Catholice tradita erant fovere non intermiserunt. Estonis libertate redempta Christifideles Catholici huius civitatis anno millesimo nongentesimo nonagesimo tertio (MCMXCIII) cum sanctimonialibus O.S.F. institutoriam Sedem Catholicam aperuerunt. Michael Pilv primus eam moderavit, idem qui interretialis loci vernacule Miksike.ee dicti conditor est.

            Munus. Institutoriae Sedis Catholicae Tartuensis proprium est implere munus educationis quae principiis doctrinae Christianae nitatur et parentibus in excolenda liberorum educatione auxilio esse. Schola Catholica Tartuensis hoc primum retinet, ut quilibet, et discipulus et parens et magister, creatura Dei est, a Deo absolute dilecta.

            Fundamenta et principia. Notiones quibus institutoriae Sedis Catholicae Tartuensis Schola informatur sunt hae: multum et bene familiam probare; parentibus praecipuo auxilio esse in munere prolis educationis implendo; costantem ascensionem per gradus eruditionis, vitae morumque formationem virtutibus adipiscendis magno aestimare; in victu et consuetudine scholastica hominem caritate afficere et vereri atque debilibus cavere; Christi doctrinam pluris aestimare; tradita, mundi naturam et uniuscuiusque morum ac sapientiae hereditatem tueri; singulare uniuscuiusque discipuli ingenium agnoscere ac observare; puero opitulari ut conscius sui ipsius fiat et ut suas facultates et dotes maturescat; personam sic inspirare ut ad officium suum praestandum pro vero bono hominum et ad eligendum quod fas et ius sit in societate hominum prudenter et, si opus sit, fortiter alacris sit.

            Ludi pueritiae praecipua. Inter praecipua pueritiae Ludi pertinentis ad institutoriam Sedem Catholicam Tartuensem sunt: cura personalis; principia doctrinae Christiane in medio institutionis posita; scholae religionis; celebrationes festorum dierum et sollemnium qui in compositione tralatici et civilis Estonici necnon liturgici Catholici anni inveniuntur.

            Paedagogii praecipua. Inter praecipua Paedagogii pertinentis ad institutoriam Sedem Catholicam Tartuensem sunt: cura personalis; principia doctrinae Christianae in medio institutionis posita; scholae religionis; Anglicae linguae intentum studium pro uniuscuiusque discipuli necessitate et gradu; studiorum complexio et inventiva per investigationem cognitio. Disciplina in classibus severe regitur et tralaticii et civilis Estonici necnon Catholici Tartuensis liturgici anni festi dies observanter coluntur. Pro praecellendo in studiis summa ope nititur.

            Scutum insigne. A rubro colore monemur de Catholicae Tartuensis dioecesis antiquo insigni scuto, ex quo color Tartuensis civicus manavit. Tres incensae candelae in candelabro pactae imago sunt ardoris ad pueros alendos et educandos radicibus in profundum bene fixis maiorum moribus, cum tria lumina munus significent una, simul et tripliciter gestum a Schola, Familia et Ecclesia. Colores intra circuitum depicti, divi Francisci et divae Clarae insignia, monialium fratrumque O.S.F. diligentiae et contentionis in Schola condenda et augenda memoriam repetunt.

            Liberalitate sua bene merentes. Multi pecuniam conferunt ad institutoriam Sedem Catholicam Tartuensem sustinendam, quae valde memor et grata est pro donationibus cuiusvis ponderis, item tenuibus ut ingentibus.

Tartu Katoliku Hariduskeskus MTÜ
Jakobi 41, Tartu, (Estonia ) EST
SWEDBANK AS
Liivalaia 8, 15040 Tallinn
BIC: HABAEE2X
IBAN: EE30 2200 2210 4571 9685

            Sedes Iacobei collis. Studiorum Sedes Iacobea, ample eligenda studia colendi et persequendi facultatem pueris et adultis facit, quorum varietas musicam antiquam, artes, peregrinarum linguarum scholas, opificatoriam peritiam et rerum exsequendarum rationem in instrumentis computatoriis amplectitur. Institutoria Sedes Catholica Tartuensis et Sedes Iacobei collis arcte cooperantur.

            Quomodo in colloquium cum cooperatorum coetu venias.

Nomina auctorum cum suis electronicis tabellariis inscriptionibus sequuntur (Anglice etiam loquatur cum eis):

-            Pater Miguel, Parochus Catholicae paroeciae Tartuensis: isa_miguel@hotmail.com

-            Soror Veronica, Praefecta institutoriae Sedi Catholicae Tartuensi: veronika@katoliku.edu.ee

-            Helena Kloss, Scholae Secretaria: kool@katoliku.edu.ee

-            Silvi Sokk, studiorum rationis Moderatrix (a quinta ad nonam classem): silvi.sokk@katoliku.edu.ee

-            Kairi Kutta, studiorum rationis Moderatrix (a prima ad quartam classem): kairi.kutta@katoliku.edu.ee

-            Aleksandra Sooniste, Scholae augendae Moderatrix: aleksandra.sooniste@katoliku.edu.ee

-            Ethel Toomingas, Prima Adiutrix et Ludi pueritiae Rectrix: ethel.toomingas@katoliku.edu.ee

-            Helena Stamberg, Iacobei collis Sedis Rectrix: kultuurikoda@katoliku.edu.ee 

            Scholae tabellaria inscriptio est:

Tartu Katoliku Hariduskeskus

Jakobi 41
51014 TARTU
EESTI